Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[25]
sed
primum positum sit1 nosmet ipsos commendatos esse
nobis primamque ex natura hanc habere appetitionem, [p. 131]
ut conservemus nosmet ipsos. hoc convenit; sequitur
illud, ut animadvertamus qui simus ipsi, ut nos, quales
oportet esse, servemus. sumus igitur homines. ex
animo constamus et corpore, quae sunt cuiusdam modi,
nosque oportet, ut prima appetitio2 naturalis postulat,
haec diligere constituereque ex his finem illum summi
boni atque ultimi. quem, si prima vera sunt, ita constitui necesse est: earum rerum, quae sint secundum
naturam, quam plurima et quam maxima adipisci.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.